|
Sanctum Rosarium
|
| Symbolum Apostolorum, Pater Noster, 3 Ave Maria (Adaugeat Dominus in nobis fidem, corroboret in nobis spem, perficiat in nobis caritatem), Gloria Patri. |
| aut |
| Deus, in adiutorium meum intende. Domine, ad adiuvandum me festina. Gloria Patri. |
(In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem
desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria. Et ingressus ad eam dixit: "Ave, gratia plena, Dominus tecum". Ipsa autem turbata est in sermone eius et
cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait angelus ei: "Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. Et ecce concipies in utero et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum.
Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis". Dixit autem
Maria ad angelum: "Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?". Et respondens angelus dixit ei: "Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et
quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis, quia non erit
impossibile apud Deum omne verbum". Dixit autem Maria: "Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum". Et discessit ab illa angelus.) Brevis mora cogitationis. Pater Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes), Gloria Patri. Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.
(Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iudae et intravit in domum
Zachariae et salutavit Elisabeth. Et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero eius, et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth et exclamavit voce magna
et dixit: "Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus
meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. Et beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino".) Brevis mora cogitationis. Pater Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes), Gloria Patri. Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.
(Factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis. Haec descriptio
prima facta est praeside Syriae Quirino. Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem. Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem
David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante. Factum est autem cum essent ibi, impleti sunt dies, ut
pareret, et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio.) Brevis mora cogitationis. Pater Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes), Gloria Patri. Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.
(Et postquam impleti sunt dies purgationis eorum secundum legem Moysis, tulerunt illum in Hierosolymam, ut sisterent
Domino, sicut scriptum est in lege Domini: "Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur", et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini: par turturum aut
duos pullos columbarum.) Brevis mora cogitationis. Pater Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes), Gloria Patri. Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.
(Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die festo Paschae. Et cum factus esset annorum duodecim,
ascendentibus illis secundum consuetudinem diei festi, consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius. Existimantes autem illum
esse in comitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos et non invenientes regressi sunt in Ierusalem requirentes eum. Et factum est post triduum invenerunt illum
in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos; stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius. Et videntes eum admirati sunt, et
dixit Mater eius ad illum: "Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te". Et ait ad illos: "Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his, quae
Patris mei sunt, oportet me esse?". Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos.) Brevis mora cogitationis. Pater Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes), Gloria Patri. Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.
(Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo. Ioannes autem prohibebat eum dicens: "Ego a
te debeo baptizari, et tu venis ad me?". Respondens autem Iesus dixit ei: "Sine modo, sic enim decet nos implere omnem iustitiam". Tunc dimittit eum. Baptizatus autem Iesus, confestim
ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se. Et ecce vox de caelis dicens: "Hic est Filius meus dilectus, in
quo mihi complacui".) Brevis mora cogitationis. Pater Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes), Gloria Patri. Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.
(Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi; vocatus est autem et Iesus et discipuli
eius ad nuptias. Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: "Vinum non habent". Et dicit ei Iesus: "Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea". Dicit mater eius ministris:
"Quodcumque dixerit vobis, facite". Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. Dicit eis Iesus: "Implete
hydrias aqua". Et impleverunt eas usque ad summum. Et dicit eis: "Haurite nunc et ferte architriclino". Illi autem tulerunt. Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non
sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus et dicit ei: "Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod
deterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc". Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.) Brevis mora cogitationis. Pater Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes), Gloria Patri. Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.
(Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium Dei et dicens: "Impletum est
tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite evangelio".) Brevis mora cogitationis. Pater Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes), Gloria Patri. Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.
(Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum et Ioannem et Iacobum et ascendit in montem, ut
oraret. Et facta est, dum oraret, species vultus eius altera, et vestitus eius albus, refulgens. Et ecce duo viri loquebantur cum illo, et erant Moyses et Elias, qui visi in gloria
dicebant exodum eius, quem completurus erat in Ierusalem. Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno; et evigilantes viderunt gloriam eius et duos viros, qui stabant cum illo. Et
factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: "Praeceptor, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: unum tibi et unum Moysi et unum Eliae", nesciens quid diceret.
Haec autem illo loquente, facta est nubes et obumbravit eos; et timuerunt intrantibus illis in nubem. Et vox facta est de nube dicens: "Hic est Filius meus electus; ipsum audite".) Brevis mora cogitationis. Pater Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes), Gloria Patri. Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.
(Et manducantibus illis, accepit panem et benedicens fregit et dedit eis et ait: "Sumite: hoc est corpus meum". Et
accepto calice, gratias agens dedit eis, et biberunt ex illo omnes. Et ait illis: "Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur".) Brevis mora cogitationis. Pater Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes), Gloria Patri. Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.
(Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum; secuti sunt autem illum et discipuli. Et cum pervenisset ad
locum, dixit illis: "Orate, ne intretis in tentationem". Et ipse avulsus est ab eis, quantum iactus est lapidis, et, positis genibus, orabat dicens: "Pater, si vis, transfer calicem istum
a me; verumtamen non mea voluntas sed tua fiat". Apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum. Et factus in agonia prolixius orabat. Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis
decurrentis in terram.) Brevis mora cogitationis. Pater Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes), Gloria Patri. Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.
(Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit.) Brevis mora cogitationis. Pater Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes), Gloria Patri. Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.
(Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum; et veniebant ad
eum et dicebant: "Ave, rex Iudaeorum!", et dabant ei alapas.) Brevis mora cogitationis. Pater Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes), Gloria Patri. Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.
(Susceperunt ergo Iesum. Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, quod Hebraice dicitur
Golgotha, ubi eum crucifixerunt.) Brevis mora cogitationis. Pater Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes), Gloria Patri. Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.
(Post hoc sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: "Sitio". Vas positum erat
aceto plenum; spongiam ergo plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit: "Consummatum est!". Et inclinato capite tradidit
spiritum.) Brevis mora cogitationis. Pater Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes), Gloria Patri. Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.
(Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum.
Et ecce terrae motus factus est magnus: angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum. Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentum
eius candidum sicut nix. Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui. Respondens autem angelus dixit mulieribus: "Nolite timere vos! Scio enim quod Iesum,
qui crucifixus est, quaeritis. Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat. Et cito euntes dicite discipulis eius: "Surrexit a mortuis et ecce
praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis". Ecce dixi vobis".) Brevis mora cogitationis. Pater Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes), Gloria Patri. Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.
(Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Cumque intuerentur in
caelum eunte illo, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt: "Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in
caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum".) Brevis mora cogitationis. Pater Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes), Gloria Patri. Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.
(Et cum compleretur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco. Et factus est repente de caelo sonus tamquam
advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum, ubi erant sedentes. Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum; et repleti sunt omnes
Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis.) Brevis mora cogitationis. Pater Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes), Gloria Patri. Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.
(Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi magna, qui potens est.) Brevis mora cogitationis. Pater Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes), Gloria Patri. Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.
(Et signum magnum apparuit in caelo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et super caput eius corona stellarum
duodecim.) Brevis mora cogitationis. Pater Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes), Gloria Patri. Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent. Pater Noster, Ave Maria, Gloria Patri secundum Pontificis mentem. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen. |